monumenta.ch > Plinius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 97
{XLIV} et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. contra canum quoque morsus prodest maximeque crocodili et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis. oris quoque et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, dysintericis utilis, em si nome intestina corripiat, ischiadicis, coeliacis veteribus infunditur. fotu quoque apud mediterraneos aquae marinae vicem pensat.